De Admirandis, Pag. 70
 
Vanini, De Admirandis

/p. 70/ partes in unum coguntur atque iccirco multus

calor, cuius illae sunt fundamentum.

Alex. Sed cur celeriter mota manus atque

in alium reducta locum aërem sentit frigidum,

leniter vero mota calidum, cum tamen in utraque

motione sit recentis aëris renovatio? I. C. –

Quia aër sui natura non est frigidus, sed nostri

corporis calori comparatus; iccirco sentitur

frigidus ille, qui nos ambiens nostri contactu

non sit concalefactus. Itaque, si manus celeriter

transferatur, aërem persentiscit frigidum,

quia nequit manus in tam pusillo tempore illum

calefacere, at leniter mota subsentit calidum,

quia levi motu secum haerentem aërem, quem

iam suus contactus excalefecerat, trahit, neque

novum sine illo medio invenit, cui occurrat.

DIALOGUS XIV.

De aëre corrupto.

Alex. –

Scitissime iocatur Cicero in epistola

ad Papirium Paetum nihil esse obscaenitatis

in rebus, multo minus in verbis.

At hic non idem est, nam saepe aër

corrumpitur, verba nunquam, de

aëris igitur corruptione securi disputare possumus

absque foetoris maleolentia. Quamobrem

quaero a te, mi Iuli: corrumpitur aliquando

aër et contagiosus efficitur? I. C. – Quia

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum